dilluns, 21 d’abril del 2014

Lupam mitem


Tenet fama cum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam submissas infantibus adeo mitem praebuisse mammas ut lingua lambentem pueros magister regii pecoris invenerit... (T.Livius  PatavinusAb Urbe condita I, 4)

dijous, 10 d’abril del 2014

Nomen Mercurio

In memoriam Juanvi Santa Isabel
Iovis iussu venio, nomen Mercurio est mihi... 
 nunc ne hunc ornatum vos meum admiremini,
quod ego huc processi sic cum servili schema: 
...ego servi sumpsi Sosiae mi imaginem

divendres, 4 d’abril del 2014

Indicem rerum gestarum

Res Gestae: Part Two, by MrJennings
Testamentum L. Planco C. Silio cons. III. Non. Apriles, ante annum et quattuor menses quam decederet, factum ab eo...Tribus voluminibus, uno mandata de funere suo complexus est, altero indicem rerum a se gestarum, quem vellet incidi in aeneis tabulis, quae ante Mausoleum statuerentur, tertio breviarium totius imperii, quantum militum sub signis ubique esset, quantum pecuniae in aerario et fiscis et vectigaliorum residuis.(G.Suetonius Tranquillus, Divus Augustus, 101)