diumenge, 25 d’octubre de 2015

diumenge, 18 d’octubre de 2015

Nomen ab illo

Ikaria, photo by Raphael Kominis
              Rapidi vicinia solis
mollit odoratas, pennarum vincula, ceras.
Tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
remigioque carens non ullas percipit auras,
oraque caerulea patrium clamantia nomen
excipiuntur aqua: quae nomen traxit ab illo.

diumenge, 11 d’octubre de 2015

Fragilem ratem


Illi robur et aes triplex
circa pectus erat, qui fragilem truci              
     commisit pelago ratem
primus, nec timuit praecipitem Africum
     decertantem Aquilonibus
nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
     quo non arbiter Hadriae              
maior, tollere seu ponere volt freta.
 

diumenge, 4 d’octubre de 2015

Tantis munitionibus

Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit.  Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit... (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII, 84, 3-4)