Anno aetatis quinquagesimo secundo inpositurus Aeneidi summam manum statuit Vergilius in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti destinaretque non absistere atque etiam una redire, dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio conss. Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale:
"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope; cecini pascua rura duces. "
(C.Suetonius Tranquillus, De poetis: Vita Vergili)
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada