dijous, 20 de desembre de 2012

divendres, 23 de novembre de 2012

dijous, 15 de novembre de 2012

dijous, 1 de novembre de 2012

Ad miliarium aureum


Otho, causam digressus requirentibus, cum emi sibi praedia vetustate suspecta eoque prius exploranda finxisset, innixus liberto per Tiberianam domum in Velabrum, inde ad miliarium aureum sub aedem Saturni pergit.(C. Cornelius Tacitus, Historiae I, 27)

dijous, 18 d’octubre de 2012

Fatalis machina


Diuidimus muros et moenia pandimus urbis.
 accingunt omnes operi pedibusque rotarum
 subiciunt lapsus, et stuppea uincula collo
 intendunt; scandit fatalis machina muros
 feta armis. pueri circum innuptaeque puellae
 sacra canunt funemque manu contingere gaudent;
 illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.
(P.Vergilius Maro, Aeneis II, 234-240)

dijous, 11 d’octubre de 2012

dijous, 20 de setembre de 2012

Priscae potentiae forum


Proinde Romam ingressus imperil virtutumque omnium larem, cum venisset ad rostra, perspectissimum priscae potentiae forum, obstipuit, perque omne latus quo se oculi contulissent, miraculorum densitate praestrictus, allocutus nobilitatem in curia, populumque e tribunali, in palatium receptus favore multiplici, laetitia fruebatur optata, et saepe, cum equestres ederet ludos, dicacitate plebis oblectabatur, nec superbae nec a libertate coalita desciscentis, reverenter modum ipse quoque debitum servans.(Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum Libri XXXI, XVI 10, 13)

dijous, 13 de setembre de 2012

Iovis templum


Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum, ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret (T.Livius, Ab Urbe condita, I, 55, 1)

dijous, 6 de setembre de 2012

dijous, 2 d’agost de 2012

Zela


Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis, velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles... (De bello Alexandrino, 72)

dijous, 26 de juliol de 2012

Lar familiaris


Tu vide qualis sit civitas ubi tibi lar familiaris incolitur, quae facilius territorium potuit habere quam terram...(Sidonius Apollinaris, Epistulae I, 8, 3)

dimarts, 17 de juliol de 2012

dimarts, 10 de juliol de 2012

dimecres, 4 de juliol de 2012

dilluns, 25 de juny de 2012

Clavus militis

Roemerfest at Carnuntum, 03/2010
Magno populus premit agmine lumbos
qui sequitur...
et in digito clavus mihi militis haeret. 

dimarts, 19 de juny de 2012

dilluns, 4 de juny de 2012

Thessaliae te consistere


Nam oppido puer et satis peregrinus es, meritoque ignoras Thessaliae te consistere, ubi sagae mulieres ora mortuorum passim demorsitant, eaque sunt illis artis magicae. (Apuleius, Metamorphoses II, 21,7

dijous, 31 de maig de 2012

Pars eris historiae

Forum of Augustus and Temple of Mars Ultor (model)
Fata mihi, Caesar, tum erunt mea dulcia, quom tu
maxima Romanae pars eris historiae
postque tuum reditum multorum templa deorum
fixa legam spolieis deivitiora tueis. 

dilluns, 28 de maig de 2012

Beatus ille...

Carnuntum: 'Villa urbana', by Franz St.

'Beatus ille qui procul negotiis,
ut prisca gens mortalium,
paterna rura bubus exercet suis
(...)
ergo aut adulta vitium propagine
altas maritat populos
aut in reducta valle mugientium
prospectat errantis greges
inutilisque falce ramos amputans
feliciores inserit
aut pressa puris mella condit amphoris
aut tondet infirmas ovis.
vel cum decorum mitibus pomis caput
Autumnus agris extulit,
ut gaudet insitiva decerpens pira
certantem et uvam purpurae,
qua muneretur te, Priape, et te, pater
Silvane, tutor finium...'

dijous, 24 de maig de 2012

Alta Palatia


Forsitan expectes, an in alta Palatia missum
scandere te iubeam Caesareamque domum.
ignoscant augusta mihi loca dique locorum.
uenit in hoc illa fulmen ab arce caput.


dilluns, 21 de maig de 2012

Hominem te memento!


Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur; suggeritur enim ei a tergo: "Respice post te! Hominem te memento!" Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio condicionis suae sit necessaria. (Quintus Septimius Florens TertullianusApologeticum, 33,4)

dijous, 17 de maig de 2012

Pugnatur omnibus locis


Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII, 84,2-3)

dilluns, 14 de maig de 2012

Stimulos nominabant

Ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos nominabant. (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII,73,9)

divendres, 11 de maig de 2012

Duas fossas perduxit


Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar...duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent. (C.Iulius Caesar, Commentarii de bello Gallico VII, 72)

dimarts, 8 de maig de 2012

Thessaliae loca



Anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere, quo artis magicae nativa contamina totius orbis consona ore celebrentur... (L.Apuleius, Metamorphoses II,1)

diumenge, 6 de maig de 2012

Carmen concedite

Arcadia (detail), by Thomas Eakins (ca.1883)

Corydon
Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
 quale meo Codro, concedite, (proxima Phoebi
 versibus ille facit), aut, si non possumus omnes,
 hic arguta sacra pendebat fistula pinu.
 (P.Vergilius Maro, Eclogae VII, 21-24)

dijous, 3 de maig de 2012

Vocant Tempe

Tempe Valley, by Costantino Topas

Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo
effusus Pindo spumosis volvitur undis,
deiectuque gravi tenues agitantia fumos
nubila conducit summisque adspergine silvis
inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.

dilluns, 30 d’abril de 2012

Per Emathios campos



Bella per Emathios plus quam civilia campos
Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem
In sua victrici conversum viscera dextra,
Cognatasque acies, et rupto foedere regni,
Certatum totis concussi viribus orbis
In commune nefas, infestisque obvia signis
Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis. 

dissabte, 21 d’abril de 2012

Urbem Romam


Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. (G.Sallustius Crispus, Bellum Catilinae VI, 1-2)

dijous, 12 d’abril de 2012

Fuit Ilium


Iam Deiphobi dedit ampla ruinam
 Volcano superante domus; iam proxumus ardet
 Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
 Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
 (P.Vergilius Maro, Aeneis II, 310-313)

dimecres, 4 d’abril de 2012

Atrium


Quoniam uicus constat ex domibus, nunc earum uocabula uideamus... Atrium appellatum ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum (M.Terentius Varro, De lingua Latina V,33)

diumenge, 1 d’abril de 2012

Veneralia


Discite nunc, quare Fortunae tura Virili
detis eo, calida qui locus umet aqua.
accipit ille locus posito velamine cunctas
et vitium nudi corporis omne videt;
ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis
praestat et hoc parvo ture rogata facit.