diumenge, 17 de març del 2019

Omnia divina atque humana


Laudationis loco consul Antonius per praeconem pronuntiavit senatus consultum, quo omnia simul ei divina atque humana decreverat, item ius iurandum, quo se cuncti pro salute unius astrinxerant; quibus perpauca a se verba addidit. (C.Suetonius Tranquillus, Divus Iulius 84)


diumenge, 10 de març del 2019

Corona aurea imposita

Auguste au tombeau d'Alexandre, per Lionel-Noël Royer (1878) 
Per idem tempus conditorium et corpus Magni Alexandri, cum prolatum e penetrali subiecisset oculis, corona aurea imposita ac floribus aspersis veneratus est, consultusque, num et Ptolemaeum inspicere vellet, regem se voluisse ait videre, non mortuos. (C.Suetonius Tranquillus, Divus Augustus, 18)


diumenge, 3 de març del 2019

Atrox caedes gladiatorio spectaculo

Fresco showing a riot between Pompeii and its neighbour Nuceria in the amphitheatre at Pompeii in AD 59 (published by @AncientBlogger)
Sub idem tempus levi initio atrox caedes orta inter colonos Nucerinos Pompeianosque gladiatorio spectaculo quod Livineius Regulus, quem motum senatu rettuli, edebat. quippe oppidana lascivia in vicem incessentes probra, dein saxa, postremo ferrum sumpsere, validiore Pompeianorum plebe, apud quos spectaculum edebatur. ergo deportati sunt in urbem multi e Nucerinis trunco per vulnera corpore, ac plerique liberorum aut parentum mortis deflebant. cuius rei iudicium princeps senatui, senatus consulibus permisit. et rursus re ad patres relata, prohibiti publice in decem annos eius modi coetu Pompeiani collegiaque quae contra leges instituerant dissoluta; Livineius et qui alii seditionem conciverant exilio multati sunt. (C. Cornelius Tacitus, Annales XIV, 17)