diumenge, 24 de desembre del 2017

Nives Graece χιόνες

Snow on the Acropolis, photo by Robert Wallace (2004) 
Nilus Callirrhoen, Oceani filiam, amavit: ex his nata puella nomine Chione...Iuppiter a Mercurio tolli et nubibus misceri praecepit: unde factum est, ut nives quae cadunt Graece χιόνες appellentur.(Maurus Servius HonoratusIn Vergilii Aeneidem Commentarii IV, 250)


diumenge, 10 de desembre del 2017

Properate


Omnes festinant intus totis aedibus,
senex in culina clamat, hortatur coquos:
“quin agitis hodie? quin datis, si quid datis?
properate, cenam iam esse coctam oportuit.”


diumenge, 3 de desembre del 2017

Tenet nunc Parthenope

Virgil Writing His Epitaph at Brundisi (1785), painting by Angelica Kauffman (1741-1807)
Dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit... Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale:

Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc 
Parthenope; cecini pascua rura duces.

(C.Suetonius Tranquillus, De poetis: Vita Vergili)