dilluns, 30 d’abril de 2012

Per Emathios campos



Bella per Emathios plus quam civilia campos
Iusque datum sceleri canimus, populumque potentem
In sua victrici conversum viscera dextra,
Cognatasque acies, et rupto foedere regni,
Certatum totis concussi viribus orbis
In commune nefas, infestisque obvia signis
Signa, pares aquilas, et pila minantia pilis. 

dissabte, 21 d’abril de 2012

Urbem Romam


Urbem Romam, sicuti ego accepi, condidere atque habuere initio Troiani, qui Aenea duce profugi sedibus incertis vagabantur, cumque iis Aborigines, genus hominum agreste, sine legibus, sine imperio, liberum atque solutum. Hi postquam in una moenia convenere, dispari genere, dissimili lingua, alius alio more viventes, incredibile memoratu est quam facile coaluerint: ita brevi multitudo dispersa atque vaga concordia civitas facta erat. (G.Sallustius Crispus, Bellum Catilinae VI, 1-2)

dijous, 12 d’abril de 2012

Fuit Ilium


Iam Deiphobi dedit ampla ruinam
 Volcano superante domus; iam proxumus ardet
 Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
 Exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
 (P.Vergilius Maro, Aeneis II, 310-313)

dimecres, 4 d’abril de 2012

Atrium


Quoniam uicus constat ex domibus, nunc earum uocabula uideamus... Atrium appellatum ab Atriatibus Tuscis: illinc enim exemplum sumptum (M.Terentius Varro, De lingua Latina V,33)

diumenge, 1 d’abril de 2012

Veneralia


Discite nunc, quare Fortunae tura Virili
detis eo, calida qui locus umet aqua.
accipit ille locus posito velamine cunctas
et vitium nudi corporis omne videt;
ut tegat hoc celetque viros, Fortuna Virilis
praestat et hoc parvo ture rogata facit.