dissabte, 30 d’agost del 2014

Amplectere, spes mea


Tu facis me quidem ut vivere nunc velim,
quom mihi te licet tangere. ut vix mihi
credo ego hoc, te tenere. obsecro, amplectere,  
spes mea...

diumenge, 24 d’agost del 2014

Latissimae flammae


a.d.IX Kal.Sept.
Interim e Vesuvio monte pluribus locis latissimae flammae altaque incendia relucebant, quorum fulgor et claritas tenebris noctis excitabatur. (C.Plinius Secundus, Epistulae VI, 16, 13)

divendres, 15 d’agost del 2014

Oculos claros

25 years old Caesar Augustus from Spiegel online
Oculos habuit claros ac nitidos divus Augustus (...); dentes raros et exiguos et scabros; capillum leviter inflexum et subflavum; supercilia coniuncta; mediocres aures; nasum et a summo eminentiorem et ab imo deductiorem; colorem inter aquilum candidumque. (C.Suetonius Tranquillus, Divus Augustus 79)


divendres, 8 d’agost del 2014

Post scaenam

Vitruvian Roman Theatre, by balawat.com
Post scaenam porticus sunt constituendae, uti, cum imbres repentini ludos interpellaverint, habeat populus, quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxamentum habeant ad comparandum...Media vero spatia quae erunt subdiu inter porticus, adornanda viridibus videntur, quod hypaethroe ambulationes habent magnam salubritatem. (M.Vitruvius Pollio, De architectura V, 9, 1-5)