diumenge, 28 d’octubre del 2018

Non gemitum mihi


Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen mortalitatis solacio credidissem. (G. Plinius Caecilius Secundus, Epistulae VI, 20, 17)


diumenge, 21 d’octubre del 2018

Escas quas condivero

Der Sklave in der römischen Küche, photo from the webpage Villa Borg: „Die römische Küche“ – Thementag des Sklaven Jatros  
Nam vel ducenos annos poterunt vivere
meas qui essitabunt escas quas condivero.
(...)
Vbi omnes patinae fervont, omnis aperio:
is odos dimissis manibus in caelum volat.
(...)
Eum odorem cenat Iuppiter cottidie.



diumenge, 14 d’octubre del 2018

Tori secreta claruerunt

God Eros and Psyche, by Cristian Baitg Schreiweis
Tunc Psyche, (...) prolata lucerna et arrepta novacula sexum audacia mutatur. Sed cum primum luminis oblatione tori secreta claruerunt, videt omnium ferarum mitissimam dulcissimamque bestiam, ipsum illum Cupidinem formosum deum formose cubantem, cuius aspectu lucernae quoque lumen hilaratum increbruit et acuminis sacrilegi novaculam paenitebat. (L.Apuleius Madaurensis, Metamorphoses V, 22)


diumenge, 7 d’octubre del 2018

Bibe, tibicen

Photo by Rafael López-Monné.
Bibe, tibicen. Age si quid agis, bibendum hercle hoc est, ne nega.
Quid hic fastidis quod faciundum vides esse tibi? Quin bibis?
Age si quid agis accipe inquam. Non hoc tuo fit sumptu: inpendet publicum.
haud tuom istuc est te vereri. Eripe ex ore tibias.