diumenge, 30 d’agost del 2015

Oὐλόμεναι Καφηρίδες

Cape Kafireas (Greece), photo taken by Nikos Tsatsakis
Oὐλόμεναι νήεσσι Καφηρίδες, αἵ ποτε νόστον
ὠλέσαθ᾽ Ἑλλήνων καὶ στόλον Ἰλιόθεν,
πυρσὸς ὅτε ψεύστας χθονίης δνοφερώτερα νυκτὸς
ἧψε σέλα, τυφλὴ δ᾽ ἔδραμε πᾶσα τρόπις
χοιράδας ἐς πέτρας...

diumenge, 23 d’agost del 2015

Nubes oriebatur


Nubes — incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est — oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat. (C.Plinius Caecilius Secundus, Epistulae VI, 16, 5-6)

diumenge, 16 d’agost del 2015

Inlata aspide

Proximo deinde anno persecutus C.Octavianus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis civilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit, adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra frustratis custodibus inlata aspide in morsu et sanie eius expers muliebris metus spiritum reddidit. (M.Velleius Paterculus, Historia Romana, II, 87).

diumenge, 9 d’agost del 2015

In Pompei equites

Quod ubi Caesar animadvertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium, dedit signum. Illi celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent. (G.Iulius Caesar, De bello civili III, 93)

dissabte, 1 d’agost del 2015

ἀφρῷ ἔνι μαλακῷ

Petra tou Romiou (Aphrodite's birthplace, Cyprus) by Albena Markova Fine Art 

Aἰδοίην, χρυσοστέφανον, καλὴν Ἀφροδίτην
ᾁσομαι, ἣ πάσης Κύπρου κρήδεμνα λέλογχεν
εἰναλίης, ὅθι μιν Ζεφύρου μένος ὑγρὸν ἀέντος
ἤνεικεν κατὰ κῦμα πολυφλοίσβοιο θαλάσσης
ἀφρῷ ἔνι μαλακῷ: τὴν δὲ χρυσάμπυκες Ὧραι
δέξαντ᾽ ἀσπασίως...