divendres, 27 de desembre del 2013

dissabte, 14 de desembre del 2013

Vastae piscinae

Villa Cornelius in agro Saetabense
Sit autem vel intra villam vel extrinsecus inductus fons perennis, lignatio pabulumque vicinum. Si deerit fluens unda, putealis quaeratur in vicino, quae non sit haustus profundi, non amari saporis aut salsi. Haec quoque si deficiet et spes artior aquae manantis coegerit, vastae cisternae hominibus piscinaeque pecori struantur... (L.Iunius Moderatus Columella, De re rustica I, 5)

dissabte, 7 de desembre del 2013

Ἀντωνίου κελεύσαντος


ad.VII Id.Dec., anno DCCX AVC

ἐσφάγη δὲ τὸν τράχηλον ἐκ τοῦ φορείου προτείνας, ἔτος ἐκεῖνο γεγονὼς ἑξηκοστὸν καί τέταρτον, τὴν δὲ κεφαλὴν ἀπέκοψεν αὐτοῦ καὶ τὰς χεῖρας, Ἀντωνίου κελεύσαντος, αἷς τοὺς Φιλιππικοὺς ἔγραψεν. αὐτός τε γὰρ ὁ Κικέρων τοὺς κατ᾽ Ἀντωνίου λόγους Φιλιππικοὺς ἐπέγραψε καὶ μέχρι νῦν τὰ βιβλία Φιλιππικοὶ καλοῦνται. (L.Mestrius Plutarchus, Cicero, 48,4)


dissabte, 30 de novembre del 2013

Aere perennius

Sunset at the Roman Forum, by Benson Kua
In memoriam Q.Horatii Flacci poetae, cuius domum pallida Mors laevo pulsavit pede
 a.d.V Kal.Dec. anno DCCXLV AVC. 

Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non Aquilo inpotens
possit diruere aut innumerabilis
annorum series et fuga temporum.              
Non omnis moriar multaque pars mei
uitabit Libitinam; usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium
scandet cum tacita uirgine pontifex....


dissabte, 16 de novembre del 2013

Ti. Claudius Nero

Marble portrait of Livia and Tiberius, by Evgeny Legedin.  
Ti. Claudius Nero...innutritus caelestium praeceptorum disciplinis, iuvenis genere, forma, celsitudine corporis, optimis studiis maximoque ingenio instructissimus, qui protinus quantus est, sperari potuerat visuque praetulerat principem... (G.Velleius Paterculus, Historiarum Libri Duo, II, 94, 2)

divendres, 8 de novembre del 2013

O tempora, o mores!

C.Maccari:  Cicerone denuncia Catilina (1880)
a.d.VI Id.Nov:

Quo usque tandem abutere, Catilina, patientia nostra? quam diu etiam furor iste tuus nos eludet? quem ad finem sese effrenata iactabit audacia? nihilne te nocturnum praesidium Palati, nihil urbis vigiliae, nihil timor populi, nihil concursus bonorum omnium, nihil hic munitissimus habendi senatus locus, nihil horum ora voltusque moverunt? patere tua consilia non sentis, constrictam iam horum omnium scientia teneri coniurationem tuam non vides? quid proxima, quid superiore nocte egeris, ubi fueris, quos convocaveris, quid consili ceperis quem nostrum ignorare arbitraris? O tempora, o mores! senatus haec intellegit, consul videt; hic tamen vivit... (M.Tullius Cicero, Oratio in Catilinam prima1-2)

divendres, 1 de novembre del 2013

Collina Porta


Kal.Nov. anno DCLXXI AVC:

Iam, quot apud Sacri cecidere cadavera portum,
Aut Collina tulit stratas quot porta catervas,
Tunc cum paene caput mundi rerumque potestas
Mutavit translata locum, Romanaque Samnis
Ultra Caudinas speravit vulnera Furcas!
Sulla quoque immensis accessit cladibus ultor.
Ille quod exiguum restabat sanguinis Urbi
Hausit ... 

dissabte, 26 d’octubre del 2013

Deiecti sunt

The Battle of  Gergovia
Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integros sustinebant...Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt loco. (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII, 48-51)

dissabte, 19 d’octubre del 2013

Zamam contendit

Zama Regia Battle Site, by R.V.Schoder
Iam Hadrumetum peruenerat Hannibal; unde...magnis itineribus Zamam contendit (...) ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, uictores (...) neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum uictoriae praemium fore... (T.Livius, Ab Urbe condita XXX, 29-32)

dissabte, 12 d’octubre del 2013

Pacis ad aram


Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram.
(...)
Frondibus Actiacis comptos redimita capillos, 
Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
Dum desint hostes, desit quoque causa triumphi: 
tu ducibus bello gloria maior eris. 

dijous, 3 d’octubre del 2013

Pro castris consedit


Iubet Caesar arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur; Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. (C.Iulius Caesar, Commentarii de bello Gallico VII, 89, 3-4)

a.d.V Non.Oct., anno DCCI A.V.C.


dissabte, 28 de setembre del 2013

De Pompei morte


Achillam, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interficitur...Caesar (...) Alexandriae de Pompei morte cognoscit (C.Iulius Caesar, Commentarii de bello civili III, 104-106)

a.d.IV Kal.Oct.

dissabte, 21 de setembre del 2013

Obiit XI Kal. Octobr.



Anno aetatis quinquagesimo secundo inpositurus Aeneidi summam manum statuit Vergilius in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti destinaretque non absistere atque etiam una redire, dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio conss. Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale:

"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc 
Parthenope; cecini pascua rura duces. "



divendres, 13 de setembre del 2013

Auspiciis

'Pomerium', by Manel R. Granell (Tarragona Turisme
Auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque omnia geri quis est, qui ignoret? (T.Livius, Ab Urbe condita VI, 41, 4)

divendres, 6 de setembre del 2013

Ad diem natalem


Claudia Seuera Lepidinae suae, salutem!
III Idus Septembres, soror, ad diem sollemnem natalem meum rogo libenter facias ut uenias, ad nos iucundiorem mihi diem interuentu tuo factura si ades...

dissabte, 31 d’agost del 2013

Pridie Kal.Sept.

Caligula, digital modelcreated by Matthew Brennan, Virtual World Heritage Laboratory. 
C. Caesar natus est pridie Kal. Sept. patre suo et C. Fonteio Capitone coss. ubi natus sit, incertum diuersitas tradentium facit... ego in actis Anti editum inuenio. Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur. (C. Suetonius Tranquillus, Caligula 8-9)

dissabte, 24 d’agost del 2013

Corpus inventum


 Ubi dies redditus - is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus avunculi mei inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior (C.Plinius Secundus, Epistulae VI, 16, 20).


divendres, 16 d’agost del 2013

Laturus auxilium

Plinius, photo by Grupo Bona Dea.
Erat avunculus meus Miseni classemque imperio praesens regebat...Iubet liburnicam aptari... Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae - laturus auxilium... (C.Plinius Secundus, Epistulae VI, 16,4-9)

dissabte, 10 d’agost del 2013

Postremo munere

Photo by Sebastià Giralt.

    Aduenio has miseras, frater, ad inferias,
ut te postremo donarem munere mortis
     et mutam nequiquam alloquerer cinerem.



[In memoriam cari amici Juanvi Santa Isabel, alias 'Hermes'] 

divendres, 26 de juliol del 2013

Aggerem apparare


Castris ad eam partem oppidi positis, Caesar, quae intermissa a flumine et a paludibus aditum --ut supra diximus-- angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare loci natura prohibebat. (Caes. De Bello Gallico VII, 17, 1)


dijous, 18 de juliol del 2013

Vade incultus

Foto publicada per LOH
Parue —nec inuideo— sine me, liber, ibis in urbem:
ei mihi, quod domino non licet ire tuo! 

uade, sed incultus, qualem decet exulis esse; 
     infelix habitum temporis huius habe. 
nec te purpureo uelent uaccinia fuco— 
     non est conueniens luctibus ille color— 
nec titulus minio, nec cedro charta notetur, 
     candida nec nigra cornua fronte geras. 
felices ornent haec instrumenta libellos: 
     fortunae memorem te decet esse meae. 
nec fragili geminae poliantur pumice frontes, 
     hirsutus sparsis ut uideare comis. 


divendres, 12 de juliol del 2013

Caerimonia deorum

Reconstruction by artist M.A. Ludwig
De eius ac patris sui utraque origine sic refert Caesar:
“Amitae meae Iuliae maternum genus ab regibus ortum, paternum cum diis inmortalibus coniunctum est. nam ab Anco Marcio sunt Marcii Reges, quo nomine fuit mater; a Venere Iulii, cuius gentis familia est nostra. est ergo in genere et sanctitas regum, qui plurimum inter homines pollent, et caerimonia deorum, quorum ipsi in potestate sunt reges.” (C.Suetonius Tranquillus, Divus Iulius 6,1)


divendres, 5 de juliol del 2013

divendres, 28 de juny del 2013

In Senatu

"Senatus", photo by © Manel R Granell (Festival Tarraco Viva)
Video enim esse hic in senatu quosdam qui tecum una fuerunt. O di immortales! ubinam gentium sumus? quam rem publicam habemus? in qua urbe vivimus? hic, hic sunt in nostro numero, patres conscripti, in hoc orbis terrae sanctissimo gravissimoque consilio, qui de nostro omnium interitu, qui de huius urbis atque adeo de orbis terrarum exitio cogitent. (Cic. In Catilinam 1, 4)


divendres, 21 de juny del 2013

Acriter pugnatum

Photo via The Romans
Romani conversa signa bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut victis ac submotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret. Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est (Caes. BG I, 25,7-26,1)

divendres, 14 de juny del 2013

Torpor gravis

Photo via Ancient Rome

Vix prece finita, torpor gravis occupat artus:
mollia cinguntur tenui praecordia libro,
in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,
pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
ora cacumen habet; remanet nitor unus in illa.

divendres, 7 de juny del 2013

Fullo est


Excepit Seleucus fabulae partem et “Ego” inquit “non cotidie lavor; baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit...” (G. Petronius Arbiter, Satyricon 42).

divendres, 24 de maig del 2013

Satis fortunata

Tarraco Fidelis - Autor: © Manel R Granell (Festival Tarraco Viva)
Verum ingenium eius haud absurdum: posse versus facere, iocum movere, sermone uti vel modesto vel molli vel procaci; prorsus multae facetiae multusque lepos inerat (G.Sallustius Crispus, De Catilinae coniuratione 25)


dijous, 16 de maig del 2013

In testudinem



Tum Corbulo quadripertito exercitu hos in testudinem conglobatos subruendo vallo inducit, alios scalas moenibus admovere, multos tormentis faces et hastas incutere iubet. (P.Cornelius Tacitus, Annales XIII, 39)


dijous, 9 de maig del 2013

Bene mori

Photo by Cyril Mahey
Male vivet quisquis nesciet bene mori...Gladiatores, ut ait Cicero, invisos habemus, si omni modo vitam impetrare cupiunt; favemus, si contemptum eius prae se ferunt. (L.Annaeus Seneca, De tranquillitate animi IX, 11, 4)


dijous, 2 de maig del 2013

Sit nota

Photo by Ximo Martínez 
Sit tibi Callimachi, sit Coi nota poetae,
     Sit quoque vinosi Teia Musa senis;              
Nota sit et Sappho (quid enim lascivius illa?),
     Cuive pater vafri luditur arte Getae.
Et teneri possis carmen legisse Properti,
     Sive aliquid Galli, sive, Tibulle, tuum...




divendres, 26 d’abril del 2013

Durum aequor

Photo by tooth fairy:-) (2007)
Quid loquar, ut uincti concrescant frigore riui, 
deque lacu fragiles effodiantur aquae?
(...)
Vidimus ingentem glacie consistere pontum,
lubricaque inmotas testa premebat aquas.
Nec uidisse sat est. Durum calcauimus aequor,
undaque non udo sub pede summa fuit.
(P.Ovidius Naso, Tristia III, 10, vv.25-40) 


dijous, 18 d’abril del 2013

Duplex numerus


Priori Remo augurium venisse fertur, sex voltures; iamque nuntiato augurio cum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutauerat: tempore illi praecepto, at hi numero auium regnum trahebant. Inde cum altercatione congressi certamine irarum ad caedem vertuntur; ibi in turba ictus Remus cecidit...Ita solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. (T.Livius, Ab Urbe condita I, 7)

dijous, 11 d’abril del 2013

Munditiis capimur

Photo from Grupo Bona Dea

Munditiis capimur: non sint sine lege capilli:
admotae formam dantque negantque manus.
Nec genus ornatus unum est: quod quamque decebit
eligat, et speculum consulate ante suum. 


divendres, 5 d’abril del 2013

Praecipua cenationum


In ceteris partibus cuncta auro lita, distincta gemmis unionumque conchis erant; cenationes laqueatae tabulis eburneis versatilibus, ut flores, fistulatis, ut unguenta desuper spargerentur; praecipua cenationum rotunda, quae perpetuo diebus ac noctibus vice mundi circumageretur (G.Suetonius Tranquillus, Nero XXXI, 2)

dijous, 28 de març del 2013

Ad macellum


Volui animum tandem confirmare hodie meum,
ut bene me haberem filiai nuptiis.
venio ad macellum, rogito pisces: indicant
caros; agninam caram, caram bubulam,
vitulinam, cetum, porcinam: cara omnia.
atque eo fuerunt cariora, aes non erat.
abeo iratus illinc, quoniam nihil est qui emam.
(T.M.Plautus, Aulularia, II,8,vv.371-377)


divendres, 22 de març del 2013

divendres, 15 de març del 2013

Conspirati circumsteterunt

 
Assidentem conspirati specie officii circumsteterunt, ilicoque Cimber Tillius, qui primas partes susceperat, quasi aliquid rogaturus propius accessit renuentique et gestu in aliud tempus differenti ab utroque umero togam adprehendit; deinde clamantem: "Ista quidem vis est!" alter e Cascis aversum57 vulnerat paulum infra iugulum (C.Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum: Divus Iulius, 82, 1)


divendres, 8 de març del 2013

dijous, 28 de febrer del 2013

divendres, 22 de febrer del 2013

Bibamus


Conuiuae certe tui dicunt: bibamus, moriendum est. Si intellego, hoc nulli magis in domo dicitur quam mihi.(M. Annaeus Seneca, Controversiae, II, 6)


divendres, 15 de febrer del 2013

Graecia capta


Graecia capta ferum uictorem cepit et artes
intulit agresti Latio; sic horridus ille
defluxit numerus Saturnius, et graue uirus
munditiae pepulere...

dijous, 7 de febrer del 2013

Atheniensibus carissimus


...idoneum tempus ratus studiis obsequendi suis, T.Pomponius Atticus Athenas se contulit...Ac ne illa peregrinatio detrimentum aliquod afferret rei familiari, eodem magnam partem fortunarum traiecit suarum. Hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissimus (C.Nepos, Atticus, II, 2-3)

dijous, 31 de gener del 2013

dijous, 24 de gener del 2013

VIIII. Kal. Febr.


VIIII. Kal. Febr. hora fere septima (...) alii tradunt Gaio Caesari adloquenti pueros a tergo Chaeream cervicem gladio caesim graviter percussisse praemissa voce: "hoc age!" (G.Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum, Caligula, 58

dijous, 17 de gener del 2013