Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur; suggeritur enim ei a tergo: "Respice post te! Hominem te memento!" Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio condicionis suae sit necessaria. (Quintus Septimius Florens Tertullianus, Apologeticum, 33,4)
dilluns, 21 de maig del 2012
Hominem te memento!
Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur; suggeritur enim ei a tergo: "Respice post te! Hominem te memento!" Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio condicionis suae sit necessaria. (Quintus Septimius Florens Tertullianus, Apologeticum, 33,4)
Etiquetes de comentaris:
Apologeticum,
Tertullian
dijous, 17 de maig del 2012
Pugnatur omnibus locis
Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII, 84,2-3)
Etiquetes de comentaris:
Alesia,
C.Iulius Caesar,
De bello Gallico
dilluns, 14 de maig del 2012
Stimulos nominabant
Ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos nominabant. (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII,73,9)
Etiquetes de comentaris:
Alesia,
C.Iulius Caesar,
De bello Gallico
Ubicació:
21150 Alise-Sainte-Reine, França
divendres, 11 de maig del 2012
Duas fossas perduxit
Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar...duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent. (C.Iulius Caesar, Commentarii de bello Gallico VII, 72)
Etiquetes de comentaris:
Alesia,
C.Iulius Caesar,
De bello Gallico
Ubicació:
Alise, 21150 Alise-Sainte-Reine, França
dimarts, 8 de maig del 2012
Thessaliae loca
Anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere, quo artis magicae nativa contamina totius orbis consona ore celebrentur... (L.Apuleius, Metamorphoses II,1)
Etiquetes de comentaris:
Apuleius,
Metamorphoses,
Thessaly
diumenge, 6 de maig del 2012
Carmen concedite
| Arcadia (detail), by Thomas Eakins (ca.1883) |
Etiquetes de comentaris:
Eclogae,
lyric poetry,
Vergilius
dijous, 3 de maig del 2012
Vocant Tempe
![]() |
| Tempe Valley, by Costantino Topas |
Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
effusus Pindo spumosis volvitur undis,
deiectuque gravi tenues agitantia fumos
nubila conducit summisque adspergine silvis
inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.
Ubicació:
Tempe, Ampelakia 40004, Grècia
Subscriure's a:
Missatges (Atom)




