dilluns, 21 de maig del 2012

Hominem te memento!


Hominem se esse etiam triumphans in illo sublimissimo curru admonetur; suggeritur enim ei a tergo: "Respice post te! Hominem te memento!" Et utique hoc magis gaudet tanta se gloria coruscare, ut illi admonitio condicionis suae sit necessaria. (Quintus Septimius Florens TertullianusApologeticum, 33,4)

dijous, 17 de maig del 2012

Pugnatur omnibus locis


Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII, 84,2-3)

dilluns, 14 de maig del 2012

Stimulos nominabant

Ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos nominabant. (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII,73,9)

divendres, 11 de maig del 2012

Duas fossas perduxit


Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar...duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent. (C.Iulius Caesar, Commentarii de bello Gallico VII, 72)

dimarts, 8 de maig del 2012

Thessaliae loca



Anxius alioquin et nimis cupidus cognoscendi quae rara miraque sunt, reputansque me media Thessaliae loca tenere, quo artis magicae nativa contamina totius orbis consona ore celebrentur... (L.Apuleius, Metamorphoses II,1)

diumenge, 6 de maig del 2012

Carmen concedite

Arcadia (detail), by Thomas Eakins (ca.1883)

Corydon
Nymphae, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
 quale meo Codro, concedite, (proxima Phoebi
 versibus ille facit), aut, si non possumus omnes,
 hic arguta sacra pendebat fistula pinu.
 (P.Vergilius Maro, Eclogae VII, 21-24)

dijous, 3 de maig del 2012

Vocant Tempe

Tempe Valley, by Costantino Topas

Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
silva: vocant Tempe. Per quae Peneus ab imo
effusus Pindo spumosis volvitur undis,
deiectuque gravi tenues agitantia fumos
nubila conducit summisque adspergine silvis
inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat.