dijous, 13 de setembre del 2012

Iovis templum


Gabiis receptis Tarquinius pacem cum Aequorum gente fecit, foedus cum Tuscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit; quorum erat primum, ut Iovis templum in monte Tarpeio monumentum regni sui nominisque relinqueret (T.Livius, Ab Urbe condita, I, 55, 1)

dijous, 6 de setembre del 2012

Apud Actium


Victus est Antonius ab Augusto navali pugna clara et inlustri apud Actium, qui locus in Epiro est, ex qua fugit in Aegyptum et desperatis rebus, cum omnes ad Augustum transirent, ipse se interemit. (Flavius Eutropius, Breviarium ab Urbe condita VII,7). 


dijous, 30 d’agost del 2012

dijous, 2 d’agost del 2012

Zela


Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis, velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles... (De bello Alexandrino, 72)