a.d.XIII Kal.Apr., anno DCCVIIII A.V.C.
Lectum Caesaris pro
rostris in
forum magistratus et honoribus
functi detulerunt. Quem cum pars in
Capitolini Iovis cella cremare pars
in
curia Pompei destinaret, repente duo quidam gladiis succincti ac bina
iacula gestantes ardentibus cereis succenderunt confestimque
circumstantium turba virgulta arida et cum subselliis tribunalia,
quicquid praeterea ad donum aderat, congessit. Deinde...iniecere flammae...veteranorum militum legionarii arma sua, quibus exculti funus
celebrabant; matronae etiam pleraeque ornamenta sua, quae gerebant, et
liberorum bullas atque praetextas.(
G.Suetonius Tranquillus,
Divus Iulius,
84)