dissabte, 18 d’octubre del 2014

Pandatariam relegavit

Isle of Pandataria - Photo: L'isola di Ventotene, by Rita di Meglio. 
a.d.XVI Kal.Oct., anno DCCLXXXIV AVC.
Nurum Agrippinam...Pandatariam relegavit...Rursus mori inedia destinanti per vim ore diducto infulciri cibum iussit. Sed et perseverantem atque ita absumptam criminosissime insectatus, cum diem quoque natalem eius inter nefastos referendum suasisset, imputavit etiam, quod non laqueo strangulatam in Gemonias abiecerit: proque tali clementia interponi decretum passus est, quo sibi gratiae agerentur et Capitolino Iovi donum ex auro sacraretur.  (C.Suetonius Tranquillus, Tiberius, 53)

diumenge, 12 d’octubre del 2014

Lecticariola

Photo from The Romans
     Ancillariolum tua te vocat uxor, et ipsa
     Lecticariola est: estis, Alauda, pares. 

dissabte, 4 d’octubre del 2014

Ad oppugnationem

Siege of Alesia, photo from The Romans
Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato,... crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII, 81, 1-2)


dissabte, 27 de setembre del 2014

Omnia post religionem

Photo: Carnuntum - Archäologischer Park: Römerfest 2013.
Omnia namque post religionem ponenda semper nostra ciuitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis conspici decus uoluit. quapropter non dubitauerunt sacris imperia seruire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si diuinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata. (P.Valerius Maximus, Factorum et dictorum memorabilium libri novem, I,1,9)

dissabte, 20 de setembre del 2014

οὔ σε φοβήσομαι

Ettore contro Achille, Troia, XII sec aC, by Raffaele Caruso. 
'οὔ σ᾽ ἔτι Πηλέος υἱὲ φοβήσομαι, ὡς τὸ πάρος περ
τρὶς περὶ ἄστυ μέγα Πριάμου δίον, οὐδέ ποτ᾽ ἔτλην
μεῖναι ἐπερχόμενον: νῦν αὖτέ με θυμὸς ἀνῆκε
στήμεναι ἀντία σεῖο: ἕλοιμί κεν ἤ κεν ἁλοίην.'


dissabte, 13 de setembre del 2014

In Palatio


Habitavit Augustus primo iuxta Romanum Forum supra Scalas anularias, in domo quae Calvi oratoris fuerat; postea in Palatio, sed nihilo minus aedibus modicis Hortensianis, et neque laxitate neque cultu conspicuis, ut in quibus porticus breves essent Albanarum columnarum et sine marmore ullo aut insigni pavimento conclavia. (G.Suetonius Tranquillus, Divus Augustus LXII)

dissabte, 6 de setembre del 2014

ἐν πόντῳ


πολλὰ δ᾽ ὅ γ᾽ ἐν πόντῳ πάθεν ἄλγεα ὃν κατὰ θυμόν,
ἀρνύμενος ἥν τε ψυχὴν καὶ νόστον ἑταίρων.
ἀλλ᾽ οὐδ᾽ ὣς ἑτάρους ἐρρύσατο, ἱέμενός περ:
αὐτῶν γὰρ σφετέρῃσιν ἀτασθαλίῃσιν ὄλοντο...