diumenge, 12 d’abril del 2015

Deam accepit

Postquam nauis ad ostium amnis Tiberini accessit, (...) deam accepit extulitque in terram. Matronae primores ciuitatis (...) per manus, succedentes deinde aliae aliis, omni obuiam effusa ciuitate, turibulis ante ianuas positis qua praeferebatur atque accenso ture precantibus ut uolens propitiaque urbem Romanam iniret, in aedem Victoriae quae est in Palatio pertulere deam pridie idus Aprile... (T.Livius Patavinus, Ab Urbe condita XXIX, 14)


dissabte, 4 d’abril del 2015

Obtinuit imperium

  

pr.Non.Apr., anno CMXLI A.V.C.
Ex duobus liberis, quos Septimius Severus reliquit Getam et Bassianum, quorum unum Antoninum exercitus alterum pater dixit, Geta hostis est iudicatus, Bassianus autem obtinuit imperium. (Historia Augusta, Antoninus Caracalla I, 1)

diumenge, 29 de març del 2015

Species nomenque moreti


Tum demum digitis mortaria tota duobus 
circuit inque globum distantia contrahit unum, 
constet ut effecti species nomenque moreti. 

dissabte, 21 de març del 2015

Gelidis uberrimus undis


Sulmo mihi patria est, gelidis uberrimus undis,
     milia qui novies distat ab Vrbe decem.
                   editus hic ego sum nec non ut tempora noris,                  
     cum cecidit fato consul uterque pari.
(P.Ovidius Naso, Tristia IV, 10, vv.3-6)
 

diumenge, 15 de març del 2015

Tribus et viginti plagis


Atque ita tribus et viginti plagis confossus est uno modo ad primum ictum gemitu sine voce edito, etsi tradiderunt quidam Marco Bruto irruenti dixisse: καὶ σὺ τέκνον; (C.Suetonius Tranquillus, De vita Caesarum: Divus Iulius 82)

dissabte, 7 de març del 2015

Η χώρα τῆς Ἀθηνᾶς

Photo from Historia y Roma antigua.
Kαὶ τούτων δικαζόντων ἡ χώρα τῆς Ἀθηνᾶς ἐκρίθη, Κέκροπος μαρτυρήσαντος ὅτι πρώτη τὴν ἐλαίαν ἐφύτευσεν. Ἀθηνᾶ μὲν οὖν ἀφ᾽ ἑαυτῆς τὴν πόλιν ἐκάλεσεν Ἀθήνας... (Απολλόδωρος, Βιβλιοθήκη, III, 14, 1)