diumenge, 19 d’agost del 2018

Pontemque rescidit


Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis, quarum rerum causa exercitum traducere constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit.  (C.Iulius Caesar, De bello Gallico IV, 19, 4)


diumenge, 5 d’agost del 2018

δέπας περικαλλές


πὰρ δὲ δέπας περικαλλές, ὃ οἴκοθεν ἦγ᾽ ὁ γεραιός,
χρυσείοις ἥλοισι πεπαρμένον: οὔατα δ᾽ αὐτοῦ
τέσσαρ᾽ ἔσαν, δοιαὶ δὲ πελειάδες ἀμφὶς ἕκαστον
χρύσειαι νεμέθοντο, δύω δ᾽ ὑπὸ πυθμένες ἦσαν.
ἄλλος μὲν μογέων ἀποκινήσασκε τραπέζης
πλεῖον ἐόν, Νέστωρ δ᾽ ὁ γέρων ἀμογητὶ ἄειρεν.


diumenge, 29 de juliol del 2018

Ὅρα τὴν Ἀριάδνην

Jodi Purple Grapes Dionysia 7 by FantasyStock on Devianart

ΑΡΙΑΔΝΗ
Ὅτι τὴν Ἀριάδνην ὁ Θησεὺς ἄδικα δρῶν— οἱ δ´ οὐκ ἄδικά φασιν, ἀλλ´ ἐκ Διονύσου—κατέλιπεν ἐν Δίᾳ τῇ νήσῳ καθεύδουσαν (...)  Ὅρα καὶ τὴν Ἀριάδνην, μᾶλλον δὲ τὸν ὕπνον (...) Οἷον, ὦ Διόνυσε, καὶ ὡς ἡδὺ τὸ ἆσθμα. Εἰ δὲ μήλων ἢ βοτρύων ἀπόζει, φιλήσας ἐρεῖς.
(Φιλόστρατος ὁ Λήμνιος, Εἰκόνες I, 14)


diumenge, 22 de juliol del 2018

ἐν δὲ ταῖς στρατηγίαις


Εν δὲ ταῖς στρατηγίαις εὐδοκίμει μάλιστα διὰ τὴν ἀσφάλειαν, οὔτε μάχης ἐχούσης πολλὴν ἀδηλότητα καὶ κίνδυνον ἑκουσίως ἁπτόμενος, οὔτε τοὺς ἐκ τοῦ παραβάλλεσθαι χρησαμένους τύχῃ λαμπρᾷ καὶ θαυμασθέντας ὡς μεγάλους ζηλῶν καὶ μιμούμενος στρατηγούς, ἀεί τε λέγων πρὸς τοὺς πολίτας ὡς ὅσον ἐπ᾽ αὐτῷ μενοῦσιν ἀθάνατοι πάντα τὸν χρόνον. ( Πλούταρχος, Βίοι Παράλληλοι: Περικλῆς 18,1)




diumenge, 15 de juliol del 2018

Lassata gravi massa


Balnea nocte subit, conchas et castra moveri 
nocte iubet, magno gaudet sudare tumultu, 
cum lassata gravi ceciderunt bracchia massa, 
callidus et cristae digitos inpressit aliptes 
ac summum dominae femur exclamare coegit...


diumenge, 1 de juliol del 2018

Pudicitiam in propatulo


Igitur ex divitiis iuventutem luxuria atque avaritia cum superbia invasere: rapere consumere, sua parvi pendere aliena cupere, pudorem pudicitiam, divina atque humana promiscua, nihil pensi neque moderati habere (...) Lubido stupri ganeae ceterique cultus non minor incesserat: viri muliebria pati, mulieres pudicitiam in propatulo habere... (C.Sallustius Crispus, De coniuratio Catilinae 12,2 -13,3)


diumenge, 24 de juny del 2018

Oscula reddi putat


Interea niveum mira feliciter arte
sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
nulla potest: operisque sui concepit amorem.
Virginis est verae facies, quam vivere credas,
et, si non obstet reverentia, velle moveri:
ars adeo latet arte sua. Miratur et haurit
pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
Saepe manus operi temptantes admovet, an sit
corpus an illud ebur: nec adhuc ebur esse fatetur.
Oscula dat reddique putat loquiturque tenetque,
et credit tactis digitos insidere membris,
et metuit, pressos veniat ne livor in artus.