dissabte, 28 de setembre del 2013

De Pompei morte


Achillam, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interficitur...Caesar (...) Alexandriae de Pompei morte cognoscit (C.Iulius Caesar, Commentarii de bello civili III, 104-106)

a.d.IV Kal.Oct.

dissabte, 21 de setembre del 2013

Obiit XI Kal. Octobr.



Anno aetatis quinquagesimo secundo inpositurus Aeneidi summam manum statuit Vergilius in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti destinaretque non absistere atque etiam una redire, dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio conss. Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale:

"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc 
Parthenope; cecini pascua rura duces. "



divendres, 13 de setembre del 2013

Auspiciis

'Pomerium', by Manel R. Granell (Tarragona Turisme) 
Auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque omnia geri quis est, qui ignoret? (T.Livius, Ab Urbe condita VI, 41, 4)

divendres, 6 de setembre del 2013

Ad diem natalem


Claudia Seuera Lepidinae suae, salutem!
III Idus Septembres, soror, ad diem sollemnem natalem meum rogo libenter facias ut uenias, ad nos iucundiorem mihi diem interuentu tuo factura si ades...

dissabte, 31 d’agost del 2013

Pridie Kal.Sept.

Caligula, digital modelcreated by Matthew Brennan, Virtual World Heritage Laboratory. 
C. Caesar natus est pridie Kal. Sept. patre suo et C. Fonteio Capitone coss. ubi natus sit, incertum diuersitas tradentium facit... ego in actis Anti editum inuenio. Caligulae cognomen castrensi ioco traxit, quia manipulario habitu inter milites educabatur. (C. Suetonius Tranquillus, Caligula 8-9)

dissabte, 24 d’agost del 2013

Corpus inventum


 Ubi dies redditus - is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus avunculi mei inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus: habitus corporis quiescenti quam defuncto similior (C.Plinius Secundus, Epistulae VI, 16, 20).


divendres, 16 d’agost del 2013

Laturus auxilium

Plinius, photo by Grupo Bona Dea.
Erat avunculus meus Miseni classemque imperio praesens regebat...Iubet liburnicam aptari... Deducit quadriremes, ascendit ipse non Rectinae modo sed multis - erat enim frequens amoenitas orae - laturus auxilium... (C.Plinius Secundus, Epistulae VI, 16,4-9)