dissabte, 26 d’octubre del 2013

Deiecti sunt

The Battle of  Gergovia
Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integros sustinebant...Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt loco. (C.Iulius Caesar, De bello Gallico VII, 48-51)

dissabte, 19 d’octubre del 2013

Zamam contendit

Zama Regia Battle Site, by R.V.Schoder
Iam Hadrumetum peruenerat Hannibal; unde...magnis itineribus Zamam contendit (...) ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, uictores (...) neque enim Africam aut Italiam sed orbem terrarum uictoriae praemium fore... (T.Livius, Ab Urbe condita XXX, 29-32)

dissabte, 12 d’octubre del 2013

Pacis ad aram


Ipsum nos carmen deduxit Pacis ad aram.
(...)
Frondibus Actiacis comptos redimita capillos, 
Pax, ades et toto mitis in orbe mane.
Dum desint hostes, desit quoque causa triumphi: 
tu ducibus bello gloria maior eris. 

dijous, 3 d’octubre del 2013

Pro castris consedit


Iubet Caesar arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur; Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. (C.Iulius Caesar, Commentarii de bello Gallico VII, 89, 3-4)

a.d.V Non.Oct., anno DCCI A.V.C.


dissabte, 28 de setembre del 2013

De Pompei morte


Achillam, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interficitur...Caesar (...) Alexandriae de Pompei morte cognoscit (C.Iulius Caesar, Commentarii de bello civili III, 104-106)

a.d.IV Kal.Oct.

dissabte, 21 de setembre del 2013

Obiit XI Kal. Octobr.



Anno aetatis quinquagesimo secundo inpositurus Aeneidi summam manum statuit Vergilius in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti destinaretque non absistere atque etiam una redire, dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio conss. Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale:

"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc 
Parthenope; cecini pascua rura duces. "



divendres, 13 de setembre del 2013

Auspiciis

'Pomerium', by Manel R. Granell (Tarragona Turisme) 
Auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace, domi militiaeque omnia geri quis est, qui ignoret? (T.Livius, Ab Urbe condita VI, 41, 4)