dissabte, 25 de juny del 2016

Gemitque per annos


The first 'brexit'.

Romani in Brittania regnare cessarunt, post annos ferme CCCCLXX, ex quo Gaius Iulius Caesar eandem insulam adiit. Habitabant autem intra uallum, quod Seuerum trans insulam fecisse commemorauimus, ad plagam meridianam, quod ciuitates, farus, pontes, et stratae ibidem factae usque hodie testantur... Exin Brittania...multos stupet gemitque per annos. (Beda, Historia Ecclesiastica gentis Anglorum I, 11-12)

diumenge, 19 de juny del 2016

diumenge, 12 de juny del 2016

Clausas liberat umbras


Nocte uagae ferimur, nox clausas liberat umbras,
errat et abiecta Cerberus ipse sera.
luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:
nos uehimur, uectum nauta recenset onus.

diumenge, 5 de juny del 2016

οἷα θύελλα


Παννυχίη δ᾽ἐχόρευσεν ἀνὰ πτόλιν, οἷα θύελλα,
κύμασι παφλάζουσα πολυφλοίσβου πολέμοιο
αἵματος ἀκρήτοιο μέθης ἐπίκωμος Ἐνυώ.
σὺν δ᾽Ἔρις οὐρανόμηκες ἀναστήσασα κάρηνον
Ἀργείους ὀρόθυνεν, ἐπεὶ καὶ φοίνιος Ἄρης
ὀψὲ μὲν ἀλλὰ καὶ ὣς πολέμων ἑτεραλκέα νίκην
ἦλθε φέρων Δαναοῖσι καὶ ἀλλοπρόσαλλον ἀρωγήν.

On June 4th, 1183 BC: Fall and Sack of Troy.


diumenge, 29 de maig del 2016

η πτώσις μας

Όμως η πτώσις μας είναι βεβαία. Επάνω,
στα τείχη, άρχισεν ήδη ο θρήνος.
Των ημερών μας αναμνήσεις κλαιν κ’ αισθήματα.

On May 29th, 1453: Fall of Constantinople.

diumenge, 15 de maig del 2016

Carpe diem

Pompa Dionysiaca, photo by Sergi V. Oliver (Lvdi Sagvntini MMXVI)
Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios
temptaris numeros. ut melius, quidquid erit, pati.
seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,
quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum: sapias, vina liques et spatio brevi
spem longam reseces. dum loquimur, fugerit invida
aetas: carpe diem quam minimum credula postero.