dijous, 18 de juliol de 2013

Vade incultus

Foto publicada per LOH
Parue —nec inuideo— sine me, liber, ibis in urbem:
ei mihi, quod domino non licet ire tuo! 

uade, sed incultus, qualem decet exulis esse; 
     infelix habitum temporis huius habe. 
nec te purpureo uelent uaccinia fuco— 
     non est conueniens luctibus ille color— 
nec titulus minio, nec cedro charta notetur, 
     candida nec nigra cornua fronte geras. 
felices ornent haec instrumenta libellos: 
     fortunae memorem te decet esse meae. 
nec fragili geminae poliantur pumice frontes, 
     hirsutus sparsis ut uideare comis. 


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada