diumenge, 19 de març de 2017

Exemplo gravi contumelia


Carya, civitas Peloponnensis, cum Persis hostibus contra Graeciam consensit. Postea Graeci, per victoriam gloriose bello liberati, communi consilio Caryatibus bellum indixerunt. Itaque, oppido capto, viris interfectis, civitate deflagrata, matronas eorum in servitutem abduxerunt, nec sunt passi stolas neque ornatus matronales deponere, non uti una triumpho ducerentur, sed aeterna, servitutis exemplo gravi contumelia pressae poenas pendere viderentur pro civitate. (M.Vitruvius Pollio, De Architectura I,1,5)


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada