diumenge, 18 de març de 2018

Conticuere omnes

Enée et Didon (1815), by Pierre-Narcisse Guérin.
Conticuere omnes, intentique ora tenebant.
Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto:
Infandum, regina, iubes renovare dolorem,
Troianas ut opes et lamentabile regnum
eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi,
et quorum pars magna fui. Quis talia fando
Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi
temperet a lacrimis?


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada