diumenge, 27 de maig de 2018

Punctim ferire discebant

Legionaries from the Legio XIIII Geminata Martia Victrix, reenactors from A.C. Experimental Antiqva Clio - photo by Sergi V. Oliver, 2018. 
Praeterea non caesim sed punctim ferire discebant. Nam caesim pugnantes non solum facile uicere sed etiam derisere Romani. Caesa enim, quouis impetu ueniat, non frequenter interficit, cum et armis uitalia defendantur et ossibus; at contra puncta duas uncias adacta mortalis est; necesse est enim, ut uitalia penetret quicquid inmergitur. Deinde, dum caesa infertur, brachium dextrum latusque nudatur; puncta autem tecto corpore infertur et aduersarium sauciat, antequam uideat. (P. Flavius Vegetius Renatus, Epitoma rei militaris I, 12)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada