diumenge, 16 d’agost de 2015

Inlata aspide

Proximo deinde anno persecutus C.Octavianus reginam Antoniumque Alexandream, ultimam bellis civilibus imposuit manum. Antonius se ipse non segniter interemit, adeo ut multa desidiae crimina morte redimeret. At Cleopatra frustratis custodibus inlata aspide in morsu et sanie eius expers muliebris metus spiritum reddidit. (M.Velleius Paterculus, Historia Romana, II, 87).

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada