diumenge, 23 d’agost de 2015

Nubes oriebatur


Nubes — incertum procul intuentibus ex quo monte; Vesuvium fuisse postea cognitum est — oriebatur, cuius similitudinem et formam non alia magis arbor quam pinus expresserit. Nam longissimo velut trunco elata in altum quibusdam ramis diffundebatur, credo quia recenti spiritu evecta, dein senescente eo destituta aut etiam pondere suo victa in latitudinem vanescebat, candida interdum, interdum sordida et maculosa prout terram cineremve sustulerat. (C.Plinius Caecilius Secundus, Epistulae VI, 16, 5-6)

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada