diumenge, 11 de febrer del 2018

Parricidae sanguine imbuta

Via Appia, photo by Wikimedia user Kleuske 
Itaque in eadem ista Appia cum ornatissimum equitem Romanum P. Clodius M. Papirium occidisset, non fuit illud facinus puniendum —homo enim nobilis in suis monumentis equitem Romanum occiderat— nunc eiusdem Appiae nomen quantas tragoedias excitat! quae cruentata antea caede honesti atque innocentis viri silebatur, eadem nunc crebro usurpatur, postea quam latronis et parricidae sanguine imbuta est. (M.Tullius Cicero, Pro Milone VII, 18)


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada