diumenge, 4 de febrer del 2018

Tu Marcellus eris

Tu Marcellus eris, by Jean-Auguste-Dominique Ingres (1812)
Augustus vero - nam forte expeditione Cantabrica aberat - supplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris efflagitabat, ut sibi de Aeneide, ut ipsius verba sunt, vel prima carminis hypographe vel quodlibet kolon mitteretur. Cui tamen multo post perfectaque demum materia tres omnino libros recitavit, secundum, quartum, sextum, sed hunc notabili Octaviae adfectione, quae cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus «tu Marcellus eris» defecisse fertur atque aegre focilata.  (Aelius Donatus, Vita Vergiliana, 13)


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada